- GYPSATI
- GYPSATIServi dicebantur, qui venum exponebantur olim. Nom quod caleos haberent, quibus nota cretacea esset imperessa, ut Vir quidam eruditus scripsit, sed qod ipsi excalceati, cretatos seu gypsatos pedes haberent. Pro more enim nudis tales pedibus fuisse, indigitat de Cappadocibus et Bithynis Romam venum traductis loquens Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 16.Altera quos nodo traducit Gallica talo.Pedes autem cretâ seu gypso notatos fuisse, docet Plin. l. 35. c. 17. Cretâ pedes venalium trans mare advectorum notare instituêrunt Maiores. Idemque rursus ibid. c. 18. Cl. Caesaris viderimus libertis, tantumque non cum laureatis fascibus remitti illc, unde cretatis pedibus advenissent. Hinc Iuv. Sat. 1. l. v. 111.Nuper tu hanc urbem pedibus qui venerat albis.Quid. Amor. l. 1. Eleg. 8. v. 63.Nec in si quis erit capitis mercede redemptus,Despice gypsati crimen inane pedis.Propert. item l. 4. Eleg. 5. v. 51.Aut quorum titulus per barbara colla pependit,Cretati medio quum saliêre foro etc.Vide Pign, de Servis, Balduin, de Calceo, Nigron. de Caliga etc. supra Creta et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.